Epistola ad Titum*

Caput 1: Versus 15

Omnia munda mundis.Hoc ipsi negant ideo, quia in lege quaedam Moyses prohibuit, et ab immundis munda discrevit. Hoc autem non secundum naturas quas Deus creavit, intelligi voluit, sed secundum significationes: Omnia ergo munda sunt mundis secundum naturam; unde in Genesi:Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona.Secundum significationes quaedam immunda sunt Judaeis: nec nobis omnia apta sunt, vel propter salutem corporum, vel propter consuetudinem humanae societatis.
(* Traductions européennes)